Cena Trimalchionis, testo latino completo 46-55
Testo latino completo dei paragrafi 46-55 del Satyricon di Petronio, parte III della cosiddetta “Cena di Trimalchione”.
[46]
“Videris mihi, Agamemnon, dicere: ‘Quid iste argutat molestus?’ Quia tu, qui potes loquere, non loquis. Non es nostrae fasciae, et ideo pauperorum verba derides. Scimus te prae litteras fatuum esse. Quid ergo est? Aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias et videas casulas nostras. Inveniemus quod manducemus, pullum, ova: belle erit, etiam si omnia hoc anno tempestas dispare pallavit. Inveniemus ergo unde saturi fiamus. Et iam tibi discipulus crescit cicaro meus. Iam quattuor partis dicit; si vixerit, habebis ad latus servulum. Nam quicquid illi vacat, caput de tabula non tollit. Ingeniosus est et bono filo, etiam si in aves morbosus est. Ego illi iam tres cardeles occidi, et dixi quia mustella comedit. Invenit tamen alias nenias, et libentissime pingit. Ceterum iam Graeculis calcem impingit et Latinas coepit non male appetere, etiam si magister eius sibi placens sit. Nec uno loco consistit, sed venit <raro; scit=”” qui=””>dem litteras, sed non vult laborare. Est et alter non quidem doctus, sed curiosus, qui plus docet quam scit. Itaque feriatis diebus solet domum venire, et quicquid dederis, contentus est. Emi ergo nunc puero aliquot libra rubricata, quia volo illum ad domusionem aliquid de iure gustare. Habet haec res panem. Nam litteris satis inquinatus est. Quod si resilierit, destinavi illum artificii docere, aut tonstreinum aut praeconem aut certe causidicum, quod illi auferre non possit nisi Orcus. Ideo illi cotidie clamo: “Primigeni, crede mihi, quicquid discis, tibi discis. Vides Phileronem causidicum: si non didicisset, hodie famem a labris non abigeret. Modo, modo, collo suo circumferebat onera venalia; nunc etiam adversus Norbanum se extendit.” Litterae thesaurum est, et artificium nunquam moritur”.
[47]
Eiusmodi tabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit et detersa fronte unguento manus lavit; spatioque minimo interposito: “Ignoscite mihi, inquit, amici, multis iam diebus venter mihi non respondit. Nec medici se inveniunt. Profuit mihi tamen maleicorium et taeda ex aceto. Spero tamen, iam veterem pudorem sibi imponet. Alioquin circa stomachum mihi sonat, putes taurum. Itaque si quis vestrum voluerit sua re causa facere, non est quod illum pudeatur. Nemo nostrum solide natus est. Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam continere. Hoc solum vetare ne Iovis potest. Rides, Fortunata, quae soles me nocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio ullum vetuo facere quod se iuvet, et medici vetant continere. Vel si quid plus venit, omnia foras parata sunt: aqua, lasani et cetera minutalia. Credite mihi, anathymiasis si in cerebrum it, et in toto corpore fluctum facit. Multos scio periisse, dum nolunt sibi verum dicere.” Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum. Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod aiunt, clivo laborare. Nam mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem. Ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos. Sed Trimalchio expectatione discussa: “Quem, inquit, ex eis vultis in cenam statim fieri? Gallum enim gallinaceum, Penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: mei coci etiam vitulos aeno coctos solent facere.” Continuoque cocum vocari iussit, et non expectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara voce: “Ex quota decuria es?” Cum ille se ex quadragesima respondisset: “Empticius an, inquit, domi natus? — Neutrum, inquit cocus, sed testamento Pansae tibi relictus sum. — Vide ergo, ait, ut diligenter ponas; si non, te iubebo in decuriam viatorum conici.” Et cocum quidem potentiae admonitum in culinam obsonium duxit.
[48]
Trimalchio autem miti ad nos vultu respexit et: “Vinum, inquit, si non placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis. Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano nascitur eo, quod ego adhuc non novi. Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis. Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines navigem. Sed narra tu mihi, Agamemnon, quam controversiam hodie declamasti? Ego autem si causas non ago, in domusionem tamen litteras didici. Et ne me putes studia fastiditum, tres bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si me amas, peristasim declamationis tuae.” Cum dixisset Agamemnon: “Pauper et dives inimici erant. . .”, ait Trimalchio: “Quid est pauper? — Vrbane”, inquit Agamemnon et nescio quam controversiam euit. Statim Trimalchio: “Hoc, inquit, si factum est, controversia non est; si factum non est, nihil est.” Haec aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus: “Rogo, inquit, Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem poricino extorsit? Solebam haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent: “Sibilla, ti thelis?”, respondebat illa: “apothanin thelo”.
[49]
Nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam occupavit. Mirari nos celeritatem coepimus, et iurare ne gallum quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod longe maior nobis porcus videbatur esse, quam paulo ante aper fuerat. Deinde magis magisque Trimalchio intuens eum: “Quid? quid? inquit, porcus hic non est exinteratus? Non mehercules est. Voca, voca cocum in medio.” Cum constitisset ad mensam cocus tristis et diceret se oblitum esse exinterare: “Quid, oblitus? Trimalchio exclamat, putes illum piper et cuminum non coniecisse! Despolia!” Non fit mora, despoliatur cocus atque inter duos tortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere: “Solet fieri. — Rogamus mittas. — Postea si fecerit, nemo nostrum pro illo rogabit.” Ego crudelissimae severitatis, non potui me tenere, sed inclinatus ad aurem Agamemnonis: “Plane, inquam, hic debet servus esse nequissimus: aliquis oblivisceretur porcum exinterare? Non mehercules illi ignoscerem, si piscem praeterisset.” At non Trimalchio, qui relaxato in hilaritatem vultu: “Ergo, inquit, quia tam malae memoriae es, palam nobis illum exintera.” Recepta cocus tunica cultrum arripuit, porcique ventrem hinc atque illinc timida manu secuit. Nec mora, ex plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.
[50]
Plausum post hoc automatum familia dedit et “Gaio feliciter!” conclamavit. Nec non cocus potione honoratus est, etiam argentea corona poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio: “Solus sum qui vera Corinthea habeam.” Exspectabam ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa Corintho afferri. Sed ille melius: “Et forsitan, inquit, quaeris quare solus Corinthea vera possideam: quia scilicet aerarius, a quo emo, Corinthus vocatur. Quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habeat? Et ne me putetis nesapium esse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata sint. Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt catilla et paropsides statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec hoc nec illud. Ignoscetis mihi quod dixero: ego malo mihi vitrea, certe non olunt. Quod si non frangerentur, mallem mihi quam aurum; nunc autem vilia sunt.
[51]
“Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere Caesari et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit. At ille sustulit phialam de terra; collisa erat tamquam vasum aeneum. Deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se coleum Iovis tenere, utique postquam illi dixit: ‘Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?’ Vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.
[52]
“In argento plane studiosus sum. Habeo scyphos urnales plus minus <. . . videtur> quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic uti vivere putes. Habeo capidem quam reliquit patronorum unus, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit. Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa; meum enim intelligere nulla pecunia vendo.” Haec dum refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio: “Cito, inquit, te ipsum caede, quia nugax es.” Statim puer demisso labro orare. At ille: “Quid me, inquit, rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te impetres, ne sis nugax.” Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero. Ille dimissus circa mensam percucurrit. Et “Aquam foras, vinum intro ” clamavit . Excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui sciebat quibus meritis revocaretur ad cenam. Ceterum laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proximus: “Nemo, inquit, vestrum rogat Fortunatam meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo melius ducit”. Atque ipse erectis super frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: “madeia perimadeia.” Et prodisset in medium, nisi Fortunata ad aurem accessisset; et credo, dixerit non decere gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam modo Fortunatam suam , revertebat modo ad naturam.
[53]
Et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam Vrbis acta recitavit: “VII kalendas Sextiles: in praedio Cumano, quod est Trimalchionis, nati sunt pueri XXX, puellae XL; sublata in horreum ex area tritici milia modium quingenta; boves domiti quingenti. Eodem die: Mithridates servus in crucem actus est, quia Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in arcam relatum est, quod collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die: incendium factum est in hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici. — Quid, inquit Trimalchio, quando mihi Pompeiani horti empti sunt? — Anno priore, inquit actuarius, et ideo in rationem nondum venerunt.” Excanduit Trimalchio et: “Quicunque, inquit, mihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem sciero, in rationes meas inferri vetuo.” Iam etiam edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur; iam nomina vilicorum et repudiata a circumitore liberta in balneatoris contubernio deprehensa, et atriensis Baias relegatus; iam reus factus dispensator, et iudicium inter cubicularios actum. Petauristarii autem tandem venerunt. Baro insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transire et dentibus amphoram sustinere. Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse: ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime spectaret, petauristarios et cornicines; reliqua, animalia, acroemata, tricas meras esse.” Nam et comoedos, inquit, emeram, sed malui illos Atellam facere, et choraulen meum iussi Latine cantare”.
[54]
Cum maxime haec dicente Gaio puer Trimalchionis delapsus est. Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius etiam cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare. Ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset superque brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et inter primos Fortunata crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infelicem proclamavit. Nam puer quidem, qui ceciderat, circumibat iam dudum pedes nostros et missionem rogabat. Pessime mihi erat, ne his precibus per ridiculum aliquid catastropha quaeretur. Nec enim adhuc exciderat cocus ille, qui oblitus fuerat porcum exinterare. Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini contusum alba potius quam conchyliata involverat lana. Nec longe aberravit suspicio mea; in vicem enim poenae venit decretum Trimalchionis, quo puerum iussit liberum esse, ne quis posset dicere tantum virum esse a servo vulneratum.
[55]
Comprobamus nos factum et quam in praecipiti res humanae essent, vario sermone garrimus.”Ita, inquit Trimalchio, non oportet hunc casum sine inscriptione transire; statimque codicillos poposcit et non diu cogitatione distorta haec recitavit: “Quod non expectes, ex transverso fit et supra nos Fortuna negotia curat: quare da nobis vina Falerna puer.” Ab hoc epigrammate coepit poetarum esse mentio <. . .> diuque summa carminis penes Mopsum Thracem commorata est <. . .> donec Trimalchio: “Rogo, inquit, magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse? Ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem. Quid enim his melius dici potest? Luxuriae ructu Martis marcent moenia. Tuo palato clausus pavo pascitur plumato amictus aureo Babylonico, gallina tibi Numidica, tibi gallus spado. Ciconia etiam, grata peregrina hospita pietaticultrix, gracilipes, crotalistria, avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, nequitiae nidum in caccabo fecit modo. Quo margarita cara tibi, bacam Indicam? An ut matrona ornata phaleris pelagiis tollat pedes indomita in strato extraneo? Smaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum? Quo Carchedonios optas ignes lapideos? Nisi ut scintillet probitas e carbunculis? Aequum est induere nuptam ventum textilem, palam prostare nudam in nebula linea?
Paragrafi precedenti (36-45) ; Paragrafi successivi (56-64)